monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 9, 7
Quod autem sequitur: Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio, non ad septuaginta hebdomadas pertinet; praedictum enim fuerat quod ipsae hebdomades ad Christi usque ducatum pertingerent, sed Scriptura, praedicto adventu et passionis ipsius, quid etiam post hanc populo qui eum recipere nollet, esset eventurum ostendit.